NEOSELIUM

NEOSELIUM
NEOSELIUM
oppidulum munitum Hungariae, ad Nitriam amnem, A. C. 1663. captum a Turcis, sed receptum a Christianis bellô praesente. Nenhausel, German. Owar, Hungaris. vix 2. leuc. a Danubio, ubi recipit Wagam, in Ortum, 2. a Comora in Caeciam, 10. a Posonio in Eurum; 7. a Strigonia in Circium. Iurisdictionem habet satis amplam. NEOSTADIUM German. Neustatt, castrum Germaniae, in Dueatu Wirtenbergensi, sub proprio Principe, ex illustrissima hac Familia. Fridericus enim Dux, qui obiit A. C.1 608. communis omnium eorum, qui nunc in ea superstites sunt, pater, cum tres habuisset filios, primogenitus Ioh. Fridericus Stutgardiensem lineam incepit, atque praeter eberhardum, maximium natu, aliosque, Fridericum genuit, ex Barbara Sophia Brandeburgica (filia Ioachimi Friderici Electoris) Hic natus A. C. 1615. a fratre Neostadium (ubi sedes sumpta) weinsbergam et Mekmuhlam accepit: Et hactenus post labores, otium exercitiis, curis et studiis Principe dignis quorum aliquorum fidem Hoplotheca, impressorum scriptorumque voluminum Bibliotheca (in qua ultra 20000. librorum numerantur) et Cimeltarchium, instructissima, quottidianisque augmentis crescentia, facere Neostadii possunt, condivit. Pater e Clara Augusta (filia Augusti Ducis Brunsuicensis) ductâ A. C. 1653. numerosae prolis. His enim parentibus, praeter eos infantes, qui ad meliora properârunt, prosati sunt, Fridericus Augustus (natus 1654.) Albertus (natus 1657.) Sophia Dorothea (nata 1658.) Ferdinandus Wilhelmus (natus 1659.) Antonius Ulricus (natus 1661.) Christophorus (natus 1666.) Carolus Rudolfus (natus 1667.) etc. Fratres et sorores germani, Duces Wirtenbergiae etc. in Neunstatt. Phil. Iac. Spenerus theatr. Part. l. p. 163.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Нейгейзель — (Neuhäusel, мадьяр. Ersek Ujvár, лат. Arx Nova, Neoselium) город в Нитранском комитате Венгрии, при реке Нитре. 11299 жителей, преимущественно католического исповедания; значительное скотоводство и сельское хозяйство. Н. был до 1724 г. важной… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • POSONIUM — Germanice Presburg, urbs primaria Hungariae superioris ad Danubium, cum arce in colle, 8. leuc. a Vienna in Ortum, Neoselium versus totidem; 1. a confinio Austriae superioris et 8. a Comara in Circium, uti 7. ab Arrabone. Comitatus cognominis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RACATAE — populi Germaniae sub Quadis, ubinunc pars Austriae, ad Danubium. Sanseni autem erant, ubi pars Hungariae Septentrionalis ad Danubium, versus Tirnam et Neoselium …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”